Come sei diverso dai tuoi predecessori - Plinio il giovane versione latino

Et quis iam locus miserae adulationis manebat ignarus, quum laudes imperatorum ludis etiam et commissionibus celebrarentur, saltarentur, atque in omne ludibrium effeminatis uocibus, modis, gestibus, frangerentur? Sed illud indignum, quod eodem tempore in senatu et in scena, ab histrione et a consule laudabantur.

Tu procul a tui cultu ludicras artes remouisti. Seria ergo te carmina, honorque aeternus annalium, non haec breuis et pudenda praedicatio colit: quin etiam tanto maiore consensu in uenerationem tui theatra ipsa consurgent, quanto magis de te scenae silebunt.

Sed quid ego istud admiror, quum eos quoque honores, qui tibi a nobis offeruntur, aut delibare parcissime, aut omnino soleas recusare? Nihil ante tam uulgare, tam paruum in senatu agebatur, ut non laudibus principum immorarentur, quibuscumque censendi necessitas accidisset.

De ampliando numero gladiatorum, aut de instituendo collegio fabrorum consulebamur: et quasi prolatis imperii finibus nunc ingentes arcus, excessurosque templorum fastigium titulos, nunc menses etiam, nec hos singulos, nomini Caesarum dicabamus. Patiebantur illi, et, quasi meruissent, laetabantur.

Traduzione

release check: 2020-06-29 16:23:10 - flow version _RPTC_G1.1