Sostegno a una candidatura elettorale - SERMO ET HUMANITAS versione latino Plinio il Giovane

Sostegno a una candidatura elettorale
versione latino Plinio il Giovane traduzione libro Sermo et humanitas

testo latino: Petit honores Iulius Naso, petit cum multis, cum bonis, quos est difficile superare.

Meretur meam curam longa mei caritate. Est mihi cum illo non sane (non proprio) paterna amicitia (neque enim esse potuit per meam aetatem); solebat tamen adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari. Erat non studiorum tantum, verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ventitabat ad audiendos eos quos tunc ego frequentabam. Vir aliōqui clarus et gravis, et qui prodesse filio memoriā sui debeat (dovrebbe). Sed multi nunc in senatu sunt, quibus ignotus ille est; multi sunt, quibus notus, sed non nisi (soltanto) viventes reverentur.

Quo magis (perciò) omissa gloria patris, in qua huic magnum ornamentum, sed gratia infirma est, ipsi enitendum, ipsi elaborandum est. Quod quidem semper sedulo (avv. ) fecit: paravit amicos; (amicos) quos paravĕrat coluit; me ad amorem imitationemque delegit.

Dicenti mihi sollicitus adsistit, adsidet recitanti; nascentibus (mentre ancora vengono elaborate) opusculis meis in­terest. Quibus ex causis exĭgo ut Romam venias et suffragio meo tuum iungas. Permultum interest mea te ostentare, tecum circumire: ea est auctoritas tua ut putem me efficacius tecum etiam meos amicos rogaturum esse. Suscēpi candidatum et suscepisse me notum est: ego ambio, ego periclitor; in summa (in una parola), si datur Nasoni, quod petit, illīus honor (est); si negatur, mea repulsa est.

Ci dispiace ma questa versione non è ancora stata tradotta.

Controlla questo articolo per vedere quando la traduzione sarà resa disponibile.

Se vuoi puoi Contribuire ad aumentare le versioni presenti in questo sito inviando la tua traduzione a webmaster@skuolasprint. it

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2020-01-13 13:54:24 - flow version _RPTC_G1.2