Un'iperdonabile Gaffe - Plinio Il Giovane - Epistularum Libri Decem - Liber Vi 15

Un'iperdonabile Gaffe
Epistularum Libri Decem - Liber Vi 15 Plinio il Giovane Lettere ai familiari libro VI capitolo 15 Versione latino

Mirificae rei non interfuisti; ne ego quidem, sed me recens fabula excepit. Passennus Paulus, splendidus eques Romanus et in primis eruditus, scribit elegos.

Gentilicium hoc illi: est enim municeps Properti atque etiam inter majores suos Propertium numerat. 2 Is cum recitaret, ita coepit dicere: ‘Prisce, jubes...’ Ad hoc Javolenus Priscus (aderat enim ut Paulo amicissimus): ‘Ego vero non jubeo.

’ Cogita qui risus hominum, qui joci. 3 Est omnino Priscus dubiae sanitatis, interest tamen officiis, adhibetur consiliis atque etiam jus civile publice respondet: quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit. 4 Interim Paulo aliena deliratio aliquantum frigoris attulit.

Tam sollicite recitaturis providendum est, non solum ut sint ipsi sani verum etiam ut sanos adhibeant.

un'imperdonabile gaffe

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-12 19:59:48 - flow version _RPTC_G1.3