Un tesoro nascosto - Versione latino

Messaggioda Ospite » 17 giu 2020, 13:05

Quidam pater familias, cum mortem occubiturus esset et nullam rem nisi admodum parvam vineam possideret, quam filiis relicturus erat, liberos ad se convocavit et sic iis dixit: “Ex hac vita iam migraturus sum, filii mei; mors enim adventat, nec multum tardabit. Cum bonam vitam egissem, tamen mihi perpaucae divitiae sunt, sed nunc inopinatam rem vobis revelabo. In vinea magnae divitiae conditae sunt, quas post meam mortem diligenter quaeretis ut invenire possitis”. Pronuntiatis his verbis, decessit. Tum filii, patris funere facto, ad vineam venerunt; terram in eam altius effodientes, invertere coeperunt ut thesaurum invenirent. Cum quidem laboriose ac sedule laboravissent, nullas divitias invenerunt. Defessi, intermissuri erant, cum, ob patris verborum memoriam, operam perficere statuerunt. Itaque vinea, diligenter subacta, uberrimos fructus produxit. Ex hoc evenit ut (= che seguito dall’indicativo) filiis paternae divitiae manifestae essent: nam, labor atque industria maximae divitiae sunt.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda Eragon » 17 giu 2020, 13:07

TRADUZIONE IN CORSO...

Eragon

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda Eragon » 19 giu 2020, 19:57

Un certo padre di famiglia, stando per morire e non possedendo alcunchè eccetto una vigna molto piccola, che aveva intenzione [...] Di conseguenza avvenne che ai figli fu rivelata la ricchezza paterna: Infatti il lavoro e l'ingegno sono la ricchezza più grande.
[center][/center]

Eragon

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-25 11:30:16 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.