Prodigi prima della battaglia fra Tebani e Spartani

Messaggioda Ospite » 17 giu 2020, 13:46

Traditum est paulo ante Leuctricam pugnam Lacedaemone in Herculis fano arma sonuisse Herculisque simulacrum multo sudore manasse. At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt armaque, quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa. Cumque eodem tempore nuntiatum esset apud Lebadiam gallos galliaceos sic adsidue canere coepisse ut numquam intermitterent, tum Boeotii augures dixerunt victoriam Thebanorum futuram esse, propterea quod avis illa victa silere soleret, canere si vicisset. Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur. Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus; stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam Lysandri qua Athenienses conciderunt, apud Aegos flumen, paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt neque quisquam eas umquam repperit.

traduzione
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda Eragon » 20 giu 2020, 12:50

Si tramanda che poco prima della battaglia di Leuttra a Sparta nel tempio di Ercole le armi tintinnarono e che la statua di Ercole emanasse molto sudore. Ma contemporaneamente a Tebe, come afferma Callistene, nel tempio di Ercole i battenti chiusi con il chiavistello improvvisamente questi stessi si aprirono e le armi, che erano state fissate sulle pareti, proprio loro furono trovate a terra. E nello stesso momento essendo stato annunciato...
[center][/center]

Eragon

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-30 11:05:36 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.