da Ospite » 17 giu 2020, 14:22
Clari duces Romani fuerunt Quinctius Cincinnatus, cui aranti dictatura data est; Camillus, qui urbem Romam a Gallis incensam liberavit; Fabius Maximus, cui Cunctator cognomen datum est, quia moras proelio trahens Hannibalem fregerat. Papirius Cursor, qui Samnites, a quibus Romani sub iugum missi erant, ignominia pari adfecit et propter velocitatem suam Cursor appellatus est. Scipiones, quorum alter Africanus cognominatus est, quia Hannibalem debellaverat, alter Numantinus, quia praeter Carthaginem et Numantiam fregerat. Claudius Nero, a quo Hasdrubal veniens ab Hispania exceptus est copiaeque eius apud Metaurum flumen devictae. Caius Marius, a quo in Africa Numidi, in Gallia Cimbri Teutonesque superati sunt. Caius Caesar, qui Gallias Germaniasque victas subegit et ad Britanniam navigavit. Caesar Augustus, a quo omnes provinciae pacatae sunt et Romanum imperium ordinatum