da Ospite » 31 lug 2019, 8:17
.... ad fretum Siculum id est fretum angustum quo Sicilia ab Italia disiungitur. Gaudent omnes qui ea nave vehuntur praeter mercatorem cuius merces necesse fuit e nave eicere. Medus vero multum cogitat de verbis Lydiae et de tempestate quae tam subito cessavit, postquam Lydia dominum invocavit. Ut tempestas mare tranquillum turbavit, ita verba Lydiae animum Medi turbaverunt. Lydia amicum suum colorem mutavisse animadvertit et "Quid palles?" inquit, "Utrum aegrotas an territus es?" "Non aegroto" inquit Medus, "Corpus quidem sanum est mihi, animus vero turbatus. Quis est ille dominus tuus cui mare et venti oboedire videntur?"
Questa versione di latino si intitola pericula maris, i pericoli del mare