Hannibal, clausus insidiis a Q. Fabio Maximo, sine ullo detrimento exercitus se expedivit. Nam obducta nocte sarmenta

Messaggioda Ospite » 5 ago 2019, 13:46

...in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto visu, tanum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. Neque Carthaginiensium ducem miseruit M. Claudi Marcelli, quinquies consulis, qui apud Venusiam pari modo interfectus est. Longum est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit. Postremo bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugaverat. Cum hoc, exhaustis iam patriae facultatibus, cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit; condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus, apud Zamam cum eodem conflixit: pulsus - incredibile dictu - biduo et duabus noctibus Hadrumentum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei; quos non solum effugit, sed etiam oppressit. Hadrumenti reliquos e fuga collegit; novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.

Versione latino da Cornelio Nepote
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 5 ago 2019, 14:01

Annibale, chiuso con un'imboscata da Q. Fabio Massimo, si liberò senza alcuna perdita dell'esercito. Infatti avanzata la notte, legate delle fascine sulle corna delle giovenche, le incendiò e fece avanzare ovunque una grande quantità di quel genere di animali. ....
[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 5 ago 2019, 14:01

Annibale, chiuso con un'imboscata da Q. Fabio Massimo, si liberò senza alcuna perdita dell'esercito. Infatti avanzata la notte, legate delle fascine sulle corna delle giovenche, le incendiò e fece avanzare ovunque una grande quantità di quel genere di animali. ....
[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 22:52:36 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.