da Ospite » 2 set 2019, 11:01
Athenae et Lacedaemon civitates Graeciae praeclarae fuerunt, sed civium mores dissimiles. Atheniensibus enim acre et promptum ingenium fruit, Lacedaemoniis graves et immites virtutes. Ut severae Lycurgi leges, ita singulares civium audacia peritiaque artis bellicae Lacedaemonem semper illustraverunt; civitas vero fortes constantesque viros genuit, sed non praestantes omni doctrina. Athenienses autem excellentibus animi atque ingenii virtutibus in magnam gloriam venerunt. Athenis multi et illustres poetae, auctores, philosophi, oratores vitam egerunt et studia exercuerunt. Athenae vere litterarum et artium nobilis sedes, philosophiae et eloquentiae celebre domicilium fuerunt. Praeterea Atticae caput, maxime Periclis temporibus, civitas fuit, in qua populi potestas summa fuit: quare omnes gentes liberae ab Atheniensibus sublime libertatis exemplum sumunt..
mi servirebbe urgentemente