da Ospite » 13 set 2019, 9:01
Aurora fulgida dea est. Roseas genas, roseas palmas, roseas plantas habet et super auras inter stellas residet. Aurorae regia alta et immensa est; in regia roseae columnae sunt et albae valvae, unde flammae perpetuae manant: flammae, ut excubiae, micant et tenebras collustrant. In media regia sedet Aurora. Dextera stant ancillae cum virgulis roseis, sinistra sunt Horae: Horae diurnae dormiunt, nocturnae autem vigilant. Cotidie multo mane Aurora laeta et florida iuventa surgit, pallam auream induit, subrtdet atque andihis impérat: “Surgite, equas sine mora parate et regiae ianuam aperite!” Ancillae valvas virgulis roseis aperiunt. Iam tenebrae evanescunt: Horae nocturnae pallescunt et obdormiunt, Horae diurnae surgunt atquesubrident. Tum Aurorae biga auras terrasque percurrit, silvas, feras, vilas illuminat, vias rosis consternit Phoebeamque quadrigam praenuntiat atque praecurrit.