Serse e Pausania

Messaggioda Ospite » 26 set 2019, 13:12

Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit: nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis obrutus est. Cum, Byzantio expugnato, cepisset complures Persarum nobiles, atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit: «Pausanias, dux Spartae quos Byzantii cepĕrat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit. Quare, si tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se, adiuvante te, redacturum esse pollicetur». Rex, magnopere gavisus, confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat ac petit ne cui rei parcat ad ea efficienda quae pollicetur. Tum Pausanias in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum.

Mi mandate la traduzione di questa versione per favore
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 1 ott 2019, 10:12

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 22:47:53 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.