Magister et Discipvli

Messaggioda edoardo.mandro » 3 ott 2019, 15:36

Marcus librum et tabulam et ceteras res ferens Tusculum ambulat. Illic est ludus puerorum. Multi pueri mane in ludum eunt. Magister ludi est vir Graecus, cui nomen est Diodorus. Marcus magistrum metuit, Diodorus enim magister severus est, qui discipulos suos virga verberat; eo modo magister severus discipulos improbos punire solet. Discipuli sunt pueri qui in ludum eunt. Marcus et Quintus sunt duo discipuli. Alii discipuli sunt Titus et Sextus. Sextus, qui ante Marcum et Titum ad ludum advenit, primus ludum intrat. Sextus solus est, nam ceteri discipuli nondum adsunt. Magister intrans Sextum solum in sella sedentem videt. Sextus de sella surgens magistrum salutat: “Salve, magister!” Magister: “Salve, Sexte! Conside!” Sextus in sella considit. Discipulus tacitus ante magistrum sedet.
Magister interrogat: “Cur tu solus es, Sexte?” “Ego solus sum, quod ceteri discipuli omnes absunt,” respondet Sextus. Exclamat magister: “O, discipulos improbos!”
Sextus: “Num ego discipulus improbus sum?”
Magister: “Immo tu probus es discipulus, Sexte, at Marcus et Quintus et Titus improbi sunt!” Hic Titus ad ludum advenit et ianuam pulsat antequam intrat: discipulus non statim intrat, sed primum ianuam pulsat; tum ludum intrat et magistrum salutat: “Salve, magister!” Magister: “O Tite! Sextus iam adest…” Magister: “Tace, puer! Claude ianuam et conside! Aperite libros, pueri!” Sextus statim librum suum aperit, sed Titus, qui librum non habet, “Ego” inquit “librum non habeo.” Magister: “Quid? Sextus librum suum habet, tu librum tuum non habes? Cur librum non habes?”
Titus: “Librum non habeo, quod Marcus meum librum habet.” Post Titum Marcus ad ludum advenit, neque is ianuam pulsat antequam intrat. Marcus statim intrat, nec magistram salutat. “O Marce!” inquit Diodorus, “Cur tu ianuam non pulsas cum ad ludum venis, nec me salutas cum me vides?”
At Marcus “Ego” inquit “ianuam non pulso cum ad ludum venio, nec te saluto cum te video, quia nec Sextus nec Titus id facit.”.

110 e 111(capitolo 15) del libro familia romana pars 1
Allegati
familia romana.jpg

edoardo.mandro

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 3 ott 2019, 18:39

Marco portando il libro la tavoletta e tutte le altre cose s'incammina verso Tuscolo. Lì si trova la scuola dei fanciulli. Molti fanciulli al mattino vanno a scuola. Il maestro della scuola è un uomo Greco, il cui nome è Diodoro. Marco teme il maestro, Diodoro è infatti un maestro severo, che bastona con la verga i propri alunni; in tal maniera il maestro severo suole punire gli allievi cattivi. Gli alunni sono fanciulli che vanno a scuola....
[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 22:47:32 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.