da Franca18 » 5 nov 2019, 10:14
Mytilenis, postquam mortuus est Myrsilus, crudelis ac perdĭtus tyrannus, Pittacus, vir integer ac prudens, qui coniurationi contra eum praefuerat, totius populi assensu rerum potitus est. Et non immerito Pittacus in numero septem sapientium ab antiquis existimatus est, quod is numquam suos cives omnibus eorum bonis exuit, ut se locupletaret, numquam in eos saevit, sed semper cum iis civilĭter egit, nec umquam, ut sibi honores maiores quam ceteris magistratibus tribuerentur, voluit. Postquam rem publicam restituit, Pittăcus sponte se dominatu abdicavit et ad philosophĭam se applicavit. Cum Mytilenenses, ut gratiam suam ei significarent, multa iugĕra agri ei munĕri dare voluerunt: «Nolite, vos oro» – inquit – «id mihi dare quod multi volunt, sed habēre non possunt. Ego igitur eius agri, quem mihi donare cupĭtis, tantum centum iugĕra accipiam, quae meam moderationem vestramque benevolentiam testentur». Nam parva exiguaque munĕra diutĭna sunt, magna praetiosaque autem saepe erĭpi possunt..
Chiedo cortesemente la traduzione di questa versione tratta dal libro "Lingua e cultura latina" ed. gialla Vol.1.
Qui di seguito il testo:
Vi ringrazio in anticipo.