da Ospite » 22 nov 2019, 15:01
Cum Alexander eiusque exercitus in Sogdianam, provinciam quae apud Parapamisum montem sita erat, pervenissent, Oxyartes eius regionis rex, se suosque Alexandri benignitati clementiaeque commisit, illum eiusque duces domum in hospitio accepit atque lautum convivium victoribus instruxit. Inter convivium triginta nobiles virgines processerunt ut honorem Alexandro tribuerent; inter has filia Oxyiirtis erat, Roxane nomine, virgo eximia pulchritudine summaque virtute. nla, cum in convivium inter alias virgines processisset, omnium convivarum oculos in se convertit ac maxime Alexandri regis. Is, cum repentino amore Roxanes captus esset, cum utilia putaret ad concordiam amicitiamque intervictores acvictos coniugia inter Macedones ac Persarum virgines, statuit ut eam in matrimonium duceret simulque imperavit ut duces Macedones matrimonio cum aliis virginibus se iungerent. Oxyartes, laetus hoc Alexandri consilio, cum panem poposcisset, eum gladio divisit ac partem Roxanae partem Alexandro praebuit ut sanctum matrimonii pignus esset.
dal libro lingua e cultura latina edizione gialla