da edoardo.mandro » 3 gen 2020, 9:39
Marcus: "Certe vos filii probi estis, si semper recta via ad mammas vestras reditis! Titus et Sextus inter se aspiciunt. Paulo post tres pueri simul per portam ex oppido egediuntur, Marcus autem ipse librum et tabulam suam portat. Dum pueri in via ambulant, Sextus Marco" Ubi est" inquit "is servus quem dicis hodie abesse?" Marcus: Puto Medum esse Romae, nam scio puellam Romanam ab eo amari. Medus dicit "amicam suam esse feminam pulcherrimam". Titus: Omnes viri id dicere solent. Nonne pater tuus dicit feminam pulcherrimam esse matrem tuam? Marcus: Saepe dicit pater - et vere dicit. Itaque matri ornamenta et vestimenta pulchra largitur. Mater mea gemmis et margaritis clarissimis ornatur. Sextus: Pater meus dicit matrem meam etiam sine ornamentis feminam esse pulcherrimam." Marcus: "Quare id dicit pater tuus? Ita matrem tuam consolatur, quod nulla ei dat ornamenta." Sextus "Necesse non est feminam formosam gemmis et margaritis ornari" Marcus ridens "Ergo necesse est matrem tuam ita ornari!" Ad haec verba Sextus iratus exclamat: "Quid Tune dicis matrem feminas turpem esse? simulque os Marci pugno pulsat! Marcus perterritus se defendere conatur, sed Sextus corppus eius complectitur eumque ad terram iacit. Antequam Marcus rursus surgere potest, Sextus, qui puer gravior est, super pectus eius considit. Sextus pugnum ante oculos Marci tenens: "Dic" inquit "feminam pulchiorem esse matrem meam quam tuam!"
Latine Disco, colloqvivm dvodevicesimvm, pag 54
- Allegati
-
-