da Ospite » 4 feb 2020, 6:21
Homini seni unus filius erat, alacri ingenio praeditus, tristi autem fato destinatus: olim enim per somnum iuvenem a leone interfectum conspexerat. Somnio igitur valde permotus, senex magnificas aedes exstruxit ubi filium inclusit otiosamque vitam degere coegit, procul a ferarum insidiis. Super aedium parietibus, delectationis causa, complura animalia effinxit: ita adulescens venationis desiderio minus laborabat. Inter animalium figuras etiam immanis leonis imago erat. Olim adulescens, indignatione impulsus, leonem in pariete pictum sic compellavit. "O iniquum animal, propter stultam patris credulitatem tuamque ferociam procul a silvis ac venationibus vitam degere debeo; at mox poenas dabis “. Tunc, ira incensus, pugnum in parietem, ubi leo erat pictus, impegit; sed assula in digito adhaesit ac tumorem effecit; mox ulcus supervenit cum sanie et febri ac brevi tempore adulescentem ad mortem duxit. Ita callidum consilium senis vanum fuit et leo, etsi pictus, fati voluntatem perfecit.