da Konsixbso » 18 apr 2020, 18:12
1. Nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur. 2. Omnia, quibus usus erit, in suo quidque loco reponito vilicus. 3. Selus est accipere ab reo: quanto magis ab accusatore, quanto etiam sceleratius ab utroque! 4. Ut reliquos Gallorum principes adiungret, Vercingetorix idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia facillime capi posset. 5. Hostes, concilio convocato, constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti. 6. Nec melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. 7. Catilinae fuit corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est; animus audax, subdolus, varius, cuiuslìbet rei simulator ac dissimulator. 8. Nihil in aedibus cuiusquam, ne in hospitis quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, hihil neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia Verres iste reliquit. 9. Animal hoc, quem vocamus hominem, praeclara quadam condicione generutum est a supremo deo. 10. Decrevistis ne quis ulta ratione rem impediret.
Traduzione dell'esercizio 22 a pagina 74 del libro IL MIO LATINO LABORATORIO 2
- Allegati
-