da allenovaligie » 3 mag 2020, 19:54
Si tibi visum est, Alexander, omnes nationes armis occupare, scito* te numquam Scythas victurum esse. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus. Cum procul abesse nos credes, tum videbis in tuis castris. Eadem velocitate et te sequemur et a te nos removebimus. Scytharum solitudines immensae sunt ; nam nos deserta magis quam urbes et opulentos agros colimus. Proinde fortunam tuam pressis manibus tene : lubrica enim est. Nos fortunam sine pedibus esse dicimus et tantum manus et pinnas habere : cum manus porrigit, pinnas quoque comprehende. Praeterea, si deus tibi esse videris, a te beneficia tribuenda sunt hominibus, non abstrahenda. Non consentaneum videtur deos hominibus mala tribuere. Denique, noli credere amicos tibi fore quos viceris : inter dominum et servum nulla amicizia est.
*( imperativo futuro )