da assuntina » 25 giu 2009, 13:00
versione pomponio mela Ab Alpibus incipit in mare excedere atque, ut procedit, se perpetuo iugo Appennini montis attollens, inter Hadriaticum mare et Tuscum excurrit. Urbium, quae procul a mari habitantur, opulentissimae sunt: Patavium, Antenoris, Mutina et Bononia. In oris autem proxima est a Tergeste Concordia urbs. Interfluit Timavus fluvius, qui, novem capitibus exsurgens, uno ostio in mare emittitur. Deinde Natiso non longe a mari attingit Aquileiam; ultra est Altinum. Superna occupat litora Padus. Namque a radicibus Vesuli montis exortus, parvis se primum e fontibus colligit et aliquatenus exilis ac macer, mox ex aliis amnibus adeo augescit atque eorum undis alitur ut per septem ostia ad extremum effundat. Unum de iis Magnum Padum appellant. Inde tam citus prosilit ut, discussis fluctibus mari, etiam in pelago suum alveum servet donec eum, ex adverso litore Istriae eodem impetu profluens Ister amnis eum excipiat. Hac re per ea loca navigantibus inter marinas aquas dulcium aquarum haustus est.