Est fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis viris quam eorum memores simus, quam grati. Quamobrem promissa nostra atque ea quae, bello confecto, legionibus spopondimus, hoderno die senatuconsulto renoventur. Atque utinam, patres conscripti, civibus solvere praemia nobis liceret. Facile est bene agere cum iis, a quibus etiam tacentibus flagitari videmur. Illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus et populi romani est grata memoria eorum virtutem prosequi, qui pro patria vitam profunderunt. Quorum de honore utinam mihi plura in mentem veniret! Duo certe non praeteribo, quae maxime menti occurrunt, quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloria sempiternam, alterum ad laniendum maerorem et lucrum hodiernum. Maxime laude dignum est legionis Martiae militibus monumentum fieri quam amplissimum. Praemia ergo, quae militibus promisimus, ea vivis victoribusque, quoniam tempus venit, cumulate persolvantur. Qui autem ex iis, quibus promissa sunt, pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus, eadem tribuantur.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/iconoscenza-per-i-difensori-della-patria.html