Iisdem annis,quibus bellum Iugurthinum gerebatur
Cum effusa immanis vis Germanorum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teuttonis erat, Caepionem Manliumque consules et ante Carbonem Silanumque fudisset et exuisset exercitu, Scaurumque Aurelium consolarem et alios celeberrimi nominis viros trucidasset, populus Romanus non alium ad repellendos tantos hostes magis idoneum imperatorem quam Marium est ratus Tum moltiplicati sunt consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus; quarto trans Alpes circa Aquas Sextias cidata sunt gensque excisa Teutonum. Quinto citra Alpes in campis, quibus nomen erat Raudiis, ipse consul et proconsul Q.Lutatius Catulus fortunatissimo decertaverunt proemio; caesa aut capta amplius centum milia hominum.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-velleio-patercolo/cimbri-e-teutoni-sterminati-da-mario.html