da axen » 27 giu 2010, 19:54
Nulla esse potest utilitas, repugnante honestate. Themistocles, post victoriam eius belli quod cum Persis fuit, cum Lacedaemoniorum opes potentiores factae esse viderentur, dixit in contione populi se habere consilium rei publicae salutare, sed id vulgari non opus esse. Postulavit ergo ut aliquem populus deligeret cum quo consilium suum communicaret. Datus est Aristides, qui tunc iustissimus inter omnes putabantur. Huic ille dixit classem Lacedaemoniorum, quae subducta erat ad Gytheum, clam incendi posse. Quod Aristides cum audisset, in contionem magna expectatione multitudinis venit dixitque perutile esse consilium, quod Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses quod honestum non esset, idem ne utile quidem, auctore Aristide, repudiaverunt. Nullam enim esse utilitatem arbitrati sunt, repugnante honestate