In epistula ad amicum Lucilium ita scribitur a Seneca philosopho: “Non vitae sed scholae discimus: abundantia litterarum laboramu!”. In schola enim saepe et tunc et hodie discipulis multa grammaticae praecepta impertiuntur, at negleguntur puerorum ingenia animique. Apud Latinos erat in proverbio: “Verba movent, exempla trahunt”. Itaque a magistro traduntur antiquorum philosophorum sententiae et probae vitae exempla discipulis praebentur. Boni ac seduli multi discipuli sunt, quoniam scholam et socios diligunt, magistrorum consilia audiunt et idoneos libros legunt: ita enim non scholae, sed vitae discent.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-latino/studiare-per-la-vita-non-per-la-scuola.html