Pythagoras, a iuventute ingressus in perfectissimum opus sapientiae propter scientiae percipiendae studium, Aegyptum petit, ubi, litteris eius gentis adsuefactus, praeteriti aevi sacerdotum commentarios scrutatus, innumerabilium saeculorum observationes cognovit.
Inde ad Persas profectus est,a quibus siderum motus cursusque,stellarum et uniuscuiusque rei proprietates et effectus docili animo didicit.Cretam deinde et Lacedaemonem navigavit, quarum legibus ac moribus inspectis, ad Olympicum certamen descendit[/color].Cum multiplicis scentiae maximum toti Graeciae specimem exhibuisset, interrogatus quo cognomine censeretur, non se sapientem sed amatorem sapientiae, id est philosophum, esse dixit. In Italiae etiam partem, quae tunc Magna Graecia appellabatur,perrexit, in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus suorum studiorum adprobavit. Cum ibi mortuus esset,eius ardentem rogum plenum venerationis Mentapontus adspexit, quasi monumentum eius operum.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-valerio-massimo/il-filosofo-pitagora.html