da PrinceGiammy » 9 set 2010, 11:23
Callidae voces Pagina 261 Numero 107
A parentibus fere vincimur. Nam tam diu illos habemus, quam diu iudicamus graves et quam diu beneficia illorum non intellegimus; cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et adparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur, – admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam –, rapiuntur nobis; paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas, ceteri filios onere senserunt. Non est tamen turpe vinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, cum a nullo turpe sit? Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est ; non est turpe non consequi, dummodo sequaris. Saepe necesse est ante alia beneficia petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non petimus aut turpiter, quia non reddituri debebimus, quia non per nos erit mora, quominus gratissimi simus, sed interveniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat: nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra potestate.
Spero che mi perdonerete i 20 minuti di ritardo, non ero ancora entrato nel mese di settembre.
La versione è presa da "Clari Fontes" alla pag. 309 n. 82 ed è di Seneca, si intitola "E' inevitabile che un figlio sia ingrato verso i propri genitori".
Inizia con: a parentibus fere vincimur
Finisce con: quae non sunt in nostra potestate.
Grazie in anticipo.