Hic tu fortasse imadudum requiras, quo in numero locem M. Tullium qui caput atque fons Romanae facundiae cluet. Eum arbitror usquequaque verbis pulcherrimis elocutum et ante omnis alios oratores ad ea, quae ostentare vellet, ornanda magnificum fuisse. Verum is mihi videtur a quaerendis scrupolosius verbis procul afuisse vel magnitudine animi vel fuga laboris. Comperisse videor (qui eius scripta omnia studiosissime lectitarim), cetera eum genera verborum copiosissime uberrimeque tractasse, verba propria, traslata, simplicia, composita et, quae in eius scriptis ubique dilucent, verba onesta, saepe numero etiam amena
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-frontone/giudizio-su-cicerone.html