Ego si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae [mihi] in posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae inminent non videant aut ea, quae vident, dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt; quorum auctoritate multi non solum improbi, verum etiam inperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.
abbiamo anche questo titolo da altro libro
:satis constat in iniquissimis rei publicae temporibus ciceronis operam permagni fuisse. Nam cicero, ex oratoribus romanis longe clarissimus eloquentissimusque, acerrimus libertatis defensor semper fiut et cum cognovisse catilinam consilia perniciosissima rei publicae cepisse atque consulibus insidias parare, eum aperte oppugnavit.Catilina, elatus(superbo) vetere et illustri nobilitate sed rei familiaris inopia appressus, fuit vir magna vi et animi et corporis, sed ingegno malo pravoque. Ab adulescentia omnia pessima ei grata fuerunt : bella intestina,caedes, rapinae,discordia civilis. Catilinae corpus patientissimum inediae, algoris, vigiliae fiut, animus audacissimus,subdolus,varius; cupidissimus aliorum bonorum, bona paterna profusissime dissipaverat; ardentior in cupiditatibus, eloquentior quam sapientior fuit. patefacta igitur coniuratione, cicero, maximo rei publicae peri**** excitatus, in aedem Iovis senatum vocavit ibique, praesentia ipsius (stesso) Catilinae motus, gravissima oratione eum corripuit et roma abire coegit. nam his fere verbis vehementissime eum increpuit: "nihil (nieinte, catilina, perniciosius rei pubblicae est facinoribus tuis. omnes cives te timent, omnes consiliis tuis atrocissimis terrentur: ceteros homines improbos scelere superavisti. tu enim patriae, nobis omnibus carissimae, perniciem cupis, sed nos diligentiores te sociisque tuis erimus et audaciam tuam confutabimus. omnes iam te pessimum omnium civium existimant et clamant te paricidam et dignissimum exsilii esse"
la traduzione di entrambe la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/cicerone-e-catilina.html