da alicino » 30 giu 2011, 12:31
"I DOVERI DEI GIOVANI E I DOVERI DEI VECCHI" (latino)
Quoniam non eadem officia omnibus aetatibus tribuenda sunt, sed alia sunt officia iuvenum, alia seniorum, pauca nobis de hac distinctione dicenda sunt. Adulescentibus senes maxime verendi sunt atque ex iis deligendi sunt optimi, quorum consilium et auctoritatem iuvenes sequantur; nam inscitia iuvenum regenda erit senibus, qui longa aetate magnum omnium rerum usum adepti sunt.Praeterea haec prima aetas a libidinibus arcenda est et exercenda in laboribus et animi et corporis. Atque etiam cum animos relaxabunt et dabunt se iucunditati, maxima temperantia iuvenibus adhibenda erit, ut verecundia servetur. Senibus autem labores corporis minuendi sunt; animi exercitationes contra sunt etiam augendae; iis enim non solum amici, sed iuvenes et maxime res publica adiuvanda est.
(da Cicerone)