Serius omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae postulabat, aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparar!, sed geri iam viderem. Exspectantur Kalendae lanuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad ur-bem venturum esse minitatur. Quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio temporis ? Quamquam enim adsunt Kalendae lanuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. Dies enim adfert vel bora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis exspectari solet. Quod si aut Kalendae lanuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. Auctoritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. Quod confido equidem consules designatos, simul ut magistratura inierint, esse facturos ; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. Mea autem festinatio non victoriae solum avida est sed etiam celeritatis
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/finalmente-e-convocato-il-senato.html