li dei salvano dal pericolo i giusti e puniscono gli empi

Messaggioda kristen48 » 21 set 2011, 9:25

TITOLO: gli dei salvano dal pericolo i giusti e puniscono gli empi

TESTO:
Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuvenes ad ianuam venisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. Ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes convivas oppressit. Quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra saeviens extinguere valuit! Non invitus huic subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes et numen obtrectasse. Hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistae vocatur, ineptae et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa consuluit an equum invenire posset, cum omnino nullum habuisset. Cuius ex oraculo reddita vox est, inventurum equum, sed ut eo proturbatus pereret. Inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide revertereturm incidit in regem Attalum saepenumero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad deos usque cavillandos dementis animi iusta supplicia pependit.

Mi servirebbe subito, vi prego!

Graziee in anticipo!

kristen48

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 21 set 2011, 13:02

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:23:23 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.