da lia94 » 1 ott 2011, 16:21
Cicerone incoraggia Fadia Libro: Latino a colori 2 versione n.20 pag.280 Ego qui te consolari cupio consolandus ipse sum propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam incommodum tuum. Tamen te magno opere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro ut te colligas virumque praebeas et qua condizione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus cogites Plus tibi virtus tua dedid quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines novi, amisisti quae plurimi homines nobilissimi. Ea denique videtur condicio impendere legum iudiciorum temporum ut optime actum cum eo videatur esse qui quam levissima poena ab hac re pubblica discesserit.Tu vero cum et fortunas et liberos habeas et nos ceteroque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos cumque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et com omnibus tuis vivendi et cuius unum sit iudicium ex tam multis quod reprehandatur ut quod una sententia eaque dubia potentia alicuius condonatum existimetur omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre. Meus animus erit in the liberosque tuos semper quem tu esse vis et qui esse debet
Grazie
Lia94