IL CORAGGIO DI EUMENE DI FRONTE ALLA MORTE

Messaggioda shaaaa » 13 nov 2011, 13:23

Cum Antigonnus eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset quem ad modum servari vellet, "ut acerrimum" inquit "leonem aut ferocissimum elephantum": nondum enim statuerat, conservaret eum necne. Veniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae. At Eumenes, cum diutius in vincis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut sic deuteretur victo: quin aut interfici aut missum fieri iuberet. Hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur, "quid? tu" inquit "animo si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?". Huic Eumenes "utinam quidem istuc evanisset! Sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit. Non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia decidi". Neque id erat falsum.
Cornelio Nepote

shaaaa

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda *Yole* » 13 nov 2011, 18:55

*Yole*

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:20:59 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.