Proca, rex Albanorum, Amulium et Numitorem filios habuit, quibus regnum annius vicibus habendum reliquit. Sed Amulius fratri imperium non dedit et ut eum subole privaret, filiam eius, Rheam Silviam, Vestae sacerdotem praefecit, ut virginitate perpetua teneretur; quae a Marte compressa Remum et Romulum edidit. Amulius ipsam in vincula compegit, parvulos in Tiberim abiecit, quos aqua in sicco reliquit. Ad vagitum lupa accurrit eosque uberibus suis aluit. Mox Fustulus pastor collectos Accae Laurentiae coniugi educandos dedit.
Qui postea, Amulio interfecto, Numitori avo regnum restituerunt; ipsi pastoribus duodecim,Remus sex vultures viderat, Romam vocavit; et ut eam prius legibus muniret quam moenibus, edixit, ne quis vallum transiliret; quod Remus irridens transilivit et a Celere centurione rastro fertur occisus.
TRADUZIONE:
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-latino/le-origini-di-roma.html