filippo re di macedonia scrive ad aristotele

Messaggioda giraffetta » 6 dic 2011, 8:26

filippo re di macedonia scrive ad aristotele.

Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant, is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusquel esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, Feruntur adeo libri epistularum elus munditiae et venustatis et prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit. Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, digna est quae legatur ad hanc ferme sententiam: "Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod cum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione"

giraffetta

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda jessy.7 » 6 dic 2011, 9:30

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

jessy.7

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 23:20:13 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.