da *Yole* » 12 apr 2012, 15:15
testo completo
Illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. Quid enim? Ad amicosne confugiam? Quam multi sunt? Habuimus enim fere communes, quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. Tecum vivere possem equidem et maxime: vetustas, amor, consuetudo, studia patria; quod vinculum, quaesto, deest nostrae coniunctionis? Possumusne igitur esse una? Nec mehercule intelligo quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? In qua, cum forum commune sit, vicinitas non requiritur. Sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit ut, cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet. Quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solatiis? Litterae, credo, quibus utor assidue: quid enim aliud facere possum? Sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu e perfugio videntur et quasi exprobrare quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miseriimi temporis. Itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam.
Cicerone
per la traduzione attendi Giada, solo che si collega stasera