da ajejebrazorf » 17 apr 2012, 14:01
Iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse victor L Sulla huius virtute et subsidio confessus est liberatam esse; testis Sicilia quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli sed consilii celeritate explicavit. testis Africa quae, magnis oppressa hostium copiis, eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostes ad hoc superatos prostratoque conspexitù; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit; hoc bellum expectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu eius sublatum ac sepultum.