"Beneficare sì,ma razionalmente"da Seneca.
Capitoliom esercizi II
In beneficiis tribuendis omnis adhibenda est humanitas. Perdet agricola quod sparsit,si ad sementem faciendam tantum incubuit;si,iacto semine,reliquos neglexit labores. Multa cura sata preducuntur ad segetem;nihil ad fructum edendum pervenit,quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur.Nam quid aliud maius esse potest quam cura puerorum alendorum?Haec tamen irrita est,si in infantia deseratur,nisi longa pietas munus suum colit. Eadem est beneficiorum condicio:nisi illa adiuveris,perdes;parum est dedisse,amandum est;si gratos vis habere quos beneficiis obligas,non tantum des oporter,sed et ames. Praeterea auribus parcamus eorum quibus bene fecimus: commemorando beneficia,taedium facimus;exprobrando,odium. Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam seuperbia.Quid opus est arrogantia vultus?Non tantum ingratum,sed invisum,est beneficium superbe datum.
Per favore potrste tradurmi entro stasera questa versione che mi servirebbe urgentemente???
Grazie.