Autore: Livio
Titolo: Le forche caudinae
Versione: Tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo. Redintegrauit luctum in castris consulum aduentus, ut uix ab iis abstinerent manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignauia foedius inde quam uenissent abituri: illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo caecos in foueam missos. Alii alios intueri; contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria uictoris et uoltus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem uiam per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes uenissent: se solos sine uolnere, sine ferro, sine acie uictos; sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma, nequiquam uires, nequiquam animos datos. Haec frementibus hora fatalis ignominiae aduenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis. Iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum exire iussi; et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. Tum a consulibus abire lictores iussi paludamentaque detracta; tantam inter eos qui paulo ante [eos] exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis uelut ab nefando spectaculo auerteret oculos.
(Non sò il libro)
Ho controllato già le traduzioni su internet. Ma mi serviva una traduzione più letterale. Grazie