TESTO: hi fere fuerunt antiquarum gentium duces, qui memoria digni videantur. ex Persis vero, qui dominatum imperio tenuerunt, Cyrus et Darius, Hystapsi filius, permagni existimati sunt; quorum uterque privatus virtute regnum adeptus est. prior horum, acriter pugnans, apud Massagetas in proelio cecidit; Darius senectute supremum diem obiit. tres sunt praeterea eiusdem generis: Xerxes et duo Artaxerxae, Macrochir cognominatus et Mnemon. Xerxes optimus illustrisque habitus est, quod maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum intulit graeiae. Mnemon autem iustitiae fama floruit. nam cum matris suae scelere amisisset uxorem, tantum indulsit dolori ut eum pietas vinceret. ex Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum gestarum gloria: Philippus et Alexander Magnus. horum Philippus, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est. unus Epirotes, Phyrrus, qui in Italiam ad Romanos superandos venit. is, cum Agros oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit.
La traduzione si trova ora sul nostro sito cliccando
/versione-latino/grandi-leader-dellantichita.html