Versione n 415 tratta da Temi di versione pag 354
Testo latino:Servus quidam,cui cunctam familiae tutelam dominus permiserat,habens uxorem conservam,liberae mulieris flagrabat cupidine. Quo dolore eius uxor mota,cunctas mariti rationes combussit. Nec tali damno contumeliam vindicavisse contenta,laqueum sibi nectit, infantulumque suum et mariti eodem funiculo nectit,seque per altissimum puteum,secum parvulum trahens,praecipitat. Quam mortem dominus eorum acerrime sustinens,arripuit servum,qui causam tanti sceleris uxori praestiterat,nudum ac totum melle perlitum firmiter alligavit arbori,cuius in stipite inhabitantium formicarum nidificia erant. Quae,simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt,parvis quidem sed numerosis et continuis morsibus inhaerentes, per longi temporis cruciatum,ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis,membra hominis nudarunt,ut ossa tantum,viduata pulpis nitore nimio candentia,funestae cohaererent arbori.
la traduzione dell'utente è disponibile sul nostro sito cliccando:
/versioni-apuleio/un-barbaro-supplizio.html