da sango96 » 14 set 2012, 14:17
CIRO CON UNO STRATAGEMMA ANNIENTA UN ESERCITO SCITA
Cyrus,subacta Asia,Scythis bellum intulit.Erat illo tempore regina Scytharum Tamyris,quae, adventu hostium
minime territa,transire Oaxen flumen eis permisit,putans sibi faciliorem futuram esse pugnam intra fines sui regni.
Itaque Cyus,cum in Scythiam processisset,castra metatus est. Deinde, postero die, simulatometu, deseruit castra et in
illis vinum et omnia epulis necessaria reliquit. Cum id nuntiatum esset, regina hortata est adulescentulum filium ut
Cyrum persequeretur cum ingentibus copiis. Adulescens, ignarus rei militaris, cum ad Cyri castra pervenisset, tamquam si
ad epulas non ad proelium venisset,omissis hostibus, passus est suos milites, vino insuetos, ebrios fieri. Cyrus autem,
cum haec cognovisset, reversus per noctem, omnes Scythas cun reginae filio inter fecit.