da nuvola bianca » 30 set 2012, 12:57
versione di Valleio Patercolo: La gloria di Cicerone rimarrà imperitura
inizio: Rapuisti tum ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et vitam
fine:ne deflere quidem quisquam satis digne potuit, adeo nemo exprimere verbis potest
Rapuisti tu M. Ciceroni lucem sollicitam et aetatem senilem et vitam miseriorem te principe quam sub te triumviro mortem, famam vero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. 5 Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam, dumque hoc vel forte vel providentia vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio complexus est, eloquentia inluminavit, manebit incolume, comitem aevi sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in eum factum execrabitur citiusque e mundo genus hominum quam Ciceronis nomen cedet. Huius totius temporis fortunam ne deflere quidem quasquam satis digne potuit adeo nemo exprimere verbis potest.