da stuurm » 2 ott 2012, 7:25
Philosophum nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter ventitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audivimus. In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus. Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent. Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio. Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent; "at si sciant" inquit "homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur". Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat: pros tauta krypte meden, hos apanth'horon kai pant'akuon pant'anaptyssei chronos.