Aeetae Medea et Idyiae filia cum Iasone iam filios Mermerum et Pheretem procreasset, obiciebatur ei hominem tam fortem ac formosum ac nobilem uxorem advenam atque veneficam habere. Huic Creon, rex Corinthius, filiam suam minorem Glaucen dedit uxorem. Medea, cum vidit se a Iasone tanta contumelia esse affectam, coronam ex venenis fecit auream eamque muneri filios suos iussit novercae dare. Creusa, munere accepto, cum Iasone et Creonte conflagravit. Medea ubi regiam ardere vidit, natos suos ex Iasone Mermerum et Pheretem interfecit et profugit Corintho. Medea Corintho exul Athenas ad Aegeum Pandionis filium devenit in hospitium eique nupsit; ex eo natus est Medus. Postea sacerdos Dianae Medeam exagitare coepit regique negabat sacra caste facere posse eo, quod in ea civitate esset mulier venefica et scelerata. Tunc iterum exulatur. Medea autem iunctis draconibus ab Athenis Colchos redit;
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-latino/latroce-vendetta-di-medea-abbandonata.html