da Tigrottosa » 6 ott 2012, 11:15
Heilààà ciao a tuttii! :D saresti così gentili da darmi questa versione per le 20/21 di stasera? sta nel libro il teso latino a pagina 154. è la numero 4!!
Ecco il testo:
In Praeneste civitate, non longe a Roma posita, erant duo fratres qui Divini appellabantur. Horum soror dum ante focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit, unde dicitur concepisse. Postea enixa est puerum iuxta templum Iovis abiecitque. Virgines aquatum euntes iuxta ignem inventum (puerum) sustulerunt, unde Vulcani filium esse dixerunt, Caeculum vocantes ideo quia minoribus oculis fuit, quam rem fumi plerumque facit acrimonia. Hic postea, collecta miltitudine postquam diu latrocinatus est, Praenestinam civitatem in montibus condidit. Et cum ludorum die vicinos populos invitasset (invitavisset), coepit eos hortari ut secum habitarent et pro gloria iactare filium se esse Vulcani. Quod cum illi non crederent, invocato Vulcano ut eum filium suum comprobaret, omnis illius multitudinis coetus est flamma circumdatus. Quo facto commoti populi simul habitaverunt et (eum) Vulcani filium esse crediderunt.
GRAZIEEEEEE :D