M. Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex maximus splendorique honorum pari vitae gravitate, diutinas ac vehementes inimicitias cum Fulvio Flacco eiusdem amplitudinis viro gessit. quas, ut simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans non oportere eos privatis inimicitiis dissidere, qui publice summa iuncti essent potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas conprobavit et nobis veteres annalium scriptores laudandum tradiderunt.Sicuti Livi quoque Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, tamen, postquam eum inde revocatum cives collegam illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat acerrimum, et iniuriae, quam gravissimam acceperat, oblivisci sibi imperavit, ne, si dissidente animo consortionem imperii usurpare voluisset, pertinacem exhibendo inimicum malum consulem ageret.
dammi un istante per la traduzione