Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Nova Carthago est spectant. Foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod haud gravius ei sanctiusque quam volgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum. C. Laelium cum donis mittit. Quibus barbarus laetus et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia adversae in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. Ita Laelius in id modo fide ab rege accepta tutum adventum fore, ad Scipionem redit. Magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis.
Grazie
cliccare qui per la traduzione
/versione-livio/unalleanza-strategica-sulla-via-di-cartagine.html