da TeamRebekah » 21 ago 2013, 14:00
Ho due versioni da fare. Il libro da cui è stato tratto non lo so, perchè ho il testo su fotocopia.
" Un esercito romano annientato dai Galli" Silva erat vasta (Litanam Galli vocabant), qua (Postumius), consul designatus, exercitum traducturus erat. Eius silvae dextra laevaque circa viam Galli arbores ita inciderunt, ut immotae starent, momento (movimento) levi impulsae occiderent. Legiones duas Romanas habebat Postumius, sociumque (=sociorumque) ab Supero mari tantum conscripserat ut viginti quinque milia armatorum in agros hostium induxerit. Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen (in) saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt. Quae, alia in aliam instabilem per se ac male haerentem incidentes, ancipiti strage arma,viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent. Nam, cum examinati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem, inopinato malo trepidam,Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt; paucis e tanto numero captis, qui; pontem fluminis petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt. Ibi Postumius omni vi, ne caperetur, dimicans occubuit.
Livio
VERSIONE NR. 2
"Ultima fase della guerra civile: resistenza e defezione dei Lusitani"
Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit (=cominciò a cedere) usque ad tabulatum (piano) secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem (=la pecedente), incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce (=il giorno successivo) mater familias de muro se deiecit et ad nos transiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem; illam (=familiam) oppressam et iugulatam. Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: "L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo". Eodem tempore oppidani legati, qui antea exierant, Caesarem adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit, se Caesarem esse fidemque praestaturum.
Bellum Hispaniense
Grazie mille in anticipo..