Antequam Romani Treverorum fines subegerunt, in illa civitate duo viri de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix. 2. E quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, confirmavit se suosque omnes numquam ab amicitia populi Romani defecturos esse quaeque in treveris gererentur ostendit.3. At Indutiomarus, in silvam Ardennam abditis iis qui per aetatem in armis esse non poterant, bellum parare instituit. 4. Sed posteaquam nonnulli principes et Cingetorigis familiaritate adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt, veritus ne ab omnibus desereretur,legatos ad Caesarem mittit qui ei dicerent ipsum in Romanorum castra quam citius venturum esse ad Caesari suas civitatisque fortunas committendas. please
