da _shesalovatic » 17 set 2013, 12:45
Versione da CALLIDAE VOCES pagina 23 numero 9. Pompeius, aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito duobusque milìbus hominum armatis Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus puer aetate magnis copiis cum sorore Cleopatram bellum gerens, quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat; casftraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris dìstabant Ad eum Pompeius misit ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opibus in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi e legationis officio liberius cum militibus regis conloqui coeperunt eosque hortari ut suum officium Pompeio praestarent neve eius fortunam despicerent In hoc erant numero complures Pompei militesquos ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius Alexandriam traduxerat bettoque confecto apud Ptolomaeum patrem pueri, reliquerat.
- Allegati
-